- SAMOTHES gigas
- SAMOTHES gigasqui et Mesech, Gomeri ac Tubalis frater, ipsiusque Iapheti Prisci sextogenitus, Dis a Iulio Caesare nuncupatus, Iani, h. e. Noachi, fil. et primus Celtarum rex. Unde Galli Samothei dicti fuerunt, praecipue quidem eorum Philosophi atque Theolog. Multas leges edidit, quibus Celticas formabat gentes docuit astrorum et siderum cursus, inferiorum rerum naturas varias, deditqueve suis populis literas Sagas, seu Phaenicias; a quibus postea suas eruerunt Graeci. Colonias in Celticis terris posuit, anno post diluvium 143. in Britannia vero, 252. obiit vero, A. M 1956. et ante Christi adventum, 2014. quum Celtis universaliter. omnibus 56. annis praefuisset, Britannis interim 47. Assyriis et Babyloniis imperante Ninô. Vide Caes. de Bell. Gall. l. 6. c. 18. Dupleix, Comment. Gall. l. 2. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.